- PARIES
- PARIESan ex par, quia semper duo pares: an ex paro, i. e. struo? Aeliô Gallô finitore, sive murus, sive maceria est, l. 157. ff.de verb. signif.Leoni Bapt. Alber. l. 1. omnis structura sic dicitur, quae a solo in altum surrexit ad ferendum onus tectorum, quaeve obducta stat ad interiora aedificii vacua obvallanda. Hi calce et arenâ olim farciebantur, ut hodieque fit. Non enim solum arenâ et calce inducebantur supra trullisationem, sed etiam in iis struendis ad caementa continenda similiter adhibebatur arenatum, h. e. arena et calx mixta, cuius vicem Babylonis praestabat bitumen. Hinc in veter. Inscr. calx arenata, et discrimen inter opus tectorium et albarium: tectorium namque fit harenatâ calce vel marmoratô, albarium calce merâ, utrumque tamen κονιατὸν appellatur. Nempe linebant primo calce et arenâ parietes, deinde inductum tectorium fricabant ac subigebant liaculis, quae instrumenta fuêre laevigando iam inducto tectorio, ut supra vidimus, sed et in structuris arenarum locum habuit, ad ligandos inter se lapides, atque, ut Plinius loquitur, ferruminandos. Hinc Solidati parietes tectorio, passim apud Vitruvium leguntur, a verbo solidare, quod est munire, loricare, tegere, item malthare; nam et inde Tectores, quod parietes tegerent ac solidarent, dicti. Pro calce vero et arena, multi utebantur lutô subactô et paleis mixtô, in parietum instructura; unde vicem luti bitumine fartos Babylonis muros tradit Herodotus. Palladius, quibus copia suppetit, macerias lutô et lapide excitant. Plerique sine luto congesta in ordinibus saxa componunt. Petronius,Et paries circa paleâ satiatus inani,Fortuitoque luto clausos munibat agrestes.Ubi parietem lutô satiatum et paleâ dicit, qui fartus erat lutô. Vitruvius l. 2. c. 8. Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materiâ ex calce et arena crebriter parietes satiati diutius contineantur. Ita et lutô satiabantur. Fiebant autem et craticii parietes, qui lutô inducebantur. Idem l. 7. c. 3. Cum paries totus lutô inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis museariis perpetuae figantur, deinde iterum lutô inductô si priores transversarii ordinibus fixa sunt, secundae erectis figantur. De craticiis Parietibus loquitur, quibus lutô inductis cannarum duplex ordo adfigebatur, ut tectorium superinductum firmius adliaeresceret. Sic in muris Babyloniis, inter singulos ordines laterum, texta cannarum stipata erant et bitumine adglutinata. Herodotus, Καὶ διὰ τῶν ἰσοδόμων πλίνθων ταρσοὺς καλάμων διαςτοιβάξοντες, Et inter ordinariam laterum structuram texta cannarum stipantes. Ubi ταρσοὶ καλάμων sunt texta cannicia, singulis literarum ordinibus interposita et bitumine oblita ad continendam structuram. Tria porro haec vulgatissima structurarum genera, apud Graecos, Latericia, ἡ ἀπὸ βησάλου; Ordinaria, latericiae similis, sed ex lapide duro vel silice, quam Ε᾿γχώρηγον vocat Constantinus, Tertia ex saxo quadrato, quam τετραπέδικον λίθον idem appellat: de quibus omnibus vide Salmas. ad Solin. p. 1230. et seqq. etc. Eosdem Veteres variis rebus ornare solebant: aut enim picturis condecorabant, et coloribus udô tectoriô inductis; aut marmore operiebant, quod genus ὀρθόςτρωσις aut ὀρθομαρμάρωσις vocabatur; aut deaurabant; interrasô plerumque etiam marmore vermiculatisque ad effigies animalium crustis depingebant. Et hoc postremum luxuria invenit Claudii Principatu. Vide Plin. l. 35. c. 1. At sub Nerone inventum, refert plinius eôdem locô. Maculas, quae non essent, in crustis inserendo unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, et purpurâ distingueretur Synnadicus, qualiter illos nascioptarent deliciae. Ad eum usum proin Veteribus noti non erant psilotapetes, quibus hodie totos parietes obtegimus et incendimus, ad ornamentum saltem in communi et promiscuo usu non erant. Attalica tamen aulaea contegendis etiam parietibus, in domibus Magnatum, usum praebuisse, certum; tapetiarias vulgo vocamus, Solebant autem etiam Veteres et abacorum formis speculorumque orbibus ex vitro aut alio pellucido lapide parietes distinguere, sed et vitreis quadratuturis insertisinducere. Unde de Firmo Vopiscus, c. 3. Nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum induxisse perhibetur. De speculis, quae in parietes ad ornamentum inserebantur, Plin. l. 36. c. 26. In genere vitri et obsidiana numerantur, ad similitudinem lapidis, quem in Aethiopia invenit Opsidius, nigerrimi coloris, aliquando et translucidi, crassiore visu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. Vitruvius l. 7. c. 3. Ipsaque tectoria abacorum, at speculorum divisionibus inter se prominentes habent expressiones. Soneca, Orbes vocat, Ep. 86. Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt: nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt. Speculorumnempe formae rotundae, inde orbes Senecae; ita et abacorum, eorum certe qui ministerium substinebant, quae et Delphicae dicebantur. Sed et quadrati erant abaci, ut Logistici et columnarum abaci: quâ formâ parietum fuisse abacos verosimilius est. Sic enim alternatim distinguebantur parietes abacorum speculorumque divisionibus, h. e. figuris quadratis et orbiculatis prominen tibus. Hinc Specula et abaci iunctim positi, apud Vitruvium, parietibus decorandis. Ita etiam apud Plinium l. 35. c. 1. Non placent iam abaci, nec specula in cubiculo nitentia. Meminit et speculorum cubiculi Synopsis Βασιλικῶν l. 45. his verbis: Οἴνου λεγατευομένου καὶ οἱ κέραμοι περιέχονται, οὐχ ὡς μέν τοι μέρος ὄντες τοῦ οἴνου, ὥσπερ τὰ ἐμβληματα τῶ ἀργυρέων σκευῶν καὶ τὰ σπέκλα τοῦ οἴκου, quae sic redduntur l. 3. Dig. de trit. vin. vel oleo leg. Et Celsus inquit, vinô legatô, etiamsi non sit legatum cum vasis, vasa quoque legata videri: non quia pars sunt vini vasa, quemadmodum emblemata argenti, scyphorum forte vel speculorum cubiculi. Ita enim plane specula in parietes inserebantur, et immittebantur, ut emblemata in pocula: nec male faceret, qui specula parietum emblemata vocaret. Vitreae quoque quadraturae, quibus domum suam induxisse Firmum diximus, parietum plane emblemata fuêre, Nam sic illae in domus Firmianae parietes erant immissae, et insertae, ut in vas emblata solent. Ideo dicit Vopiscus, insertasbitumine aliisque medicamentis fuisse. Insertas, immissas in parietem et illigatas. Inserere enim est ἐμβάλλειν, unde haec inserta ἔμβλημα. Publius,Frugalitas inserta est rumoris boni.Quod tam de vestis inserta, quam de vasis accipi potest. Casaubonus quidem insertas istas quadraturas vitreas interpretatur, commissas et continuatas, operâ bituminis aliorumque medicamentorum, ita ut unum esset ac continuum vitrum: sed vitrum inserere, aut vitreas quadraturas, non est invicem et inter se committere et coniungere, sed aliquo immittere. Bitumine igitur insertas omnino quadraturas intellige, quae in parietes insertae et illigatae bitumine erant sicque eius, ut et aliorum id genus medicamentorum, opefixae et conligatae tenebantur. Salmas. ad Vopisc. l. c. Sed et herbis pingi parietes consuevisse, tradit Plin. l. 22. c. 2. cuius titulus: Quod herbis vestes inficiantur. Quem vide etiam de Parietum variis apud Veteres generibus. De usu eorum, ut quaedam addam, praeter vulgarem illum et omnibus notum, Patavii, ut et in reliqua Italia moris esse, ut eorum nomina, qui eruditione, aut quôv is aliô virtutis genere excellunt, parietibus inscribantur, adnotat Zingerus Theatro Hum. Vitae p. 2629. b. Quemadmodum iam olim novis aedificiis nomina sua possessores dominique adscribebant, unde Herbam parietariam, ob titulos multarum aedium parietibus inscriptos, Traianum Imperatorem vocare solitus est Imperator Constantinus. Vide hanc in rem insignem locum Iuliani in Caesaribus, in examine Alexandri M. ubi publica aedificia aliorum operâ et sumptu ad exitum perduei, aliorum nomina, qui scil. illis praeerant, iis inscribi, solita, miratur: et hunc egregie applicantem ad Imperatorum, victoriam militum operâ partam, sibi vindicantium, morem, Freinshemium ad Curtium, l. 8. c. 1. Iis vero capita allidebant Veteres in luctu. Capitolin. in Maximinis c. 17. Iaciebat se in parietes, nonnumquam terraese prosternebat. Ibidem, Incurrere in parietes, vestem scindere videbatur. Graeci Παίειν τὴν κεφαλὴν πρὸς τὸν τοῖχον dixêre. Parietibus inprimis, seu foribus quoque, sacrarum aedium, putantes hac sui iniuriâ leniri Deorum iram, de quo detestabili lugendi genere, ut Cicero vocat 3. Tusc. vide Casaubonum ad Augustum Suetonii c. 23. Addosaltem, Petrum de Vineis ICtum a Friderico II. Imperatore ob coniurationis suspicionem relegatum, similiter capite parieti saepius illisô, se ipsum necâsse, ex Volaterrano Anthrop. l. 23. At romae sub Caesaribus, inter spectacula populo exhibita, productus est, qui per adversum parietem felis modô reptando scanderet, teste Sabellicô l. 10. c. 9. de cuiusmodi ποιχοβάταις aliquid dicemus voce Tichobates, uti de vaporibus subter et per parietes, ad conclavia calefacienda, in tubis, adactis, voce Vapor etc. Vide quoque paulo infra. VARIA PARIETUM, APUD VETERES, GENERA. Ambiens, structurae universaeque domus corpus, Franc. Marius de partibus Aedium l. 1. c. 1. Arenarius Ibid. Caecus, quifenestras non habet, apud Virg. Aen. l. 5. v. 589. Parietibus textum caecis iter. Caementarius, qui fit ex temere coniectis lapidibus calceque commixtis et imbricum modô haerentibus. Fiunt enim plerumque Parietes ex lapidum congerie, vel limo aut calce, gypso, aliave materia, Goeddeus ad l. 157. de verborum signif. Calcatus, apud praefatum Franc. Marium Grapaldum l. c. Communis, quem communiniter aedificant vicini, ad quem proin ius habet vicinus adiungendi aedificii, l. flumin. et l. inter quos ff. de damn. infect. Hiccommuniter utriusque domus onera gerit, Corras. l. 4. Miscell. c. 16. n. 1. per parietem ff de serv. urb. Concratitius, idem cum Cratitio. Cratitius, qui in cratis modum lignis contextis est compositus, de quo vide Vitruvium l. 2. c. 8. et l. 7. c. 3. Idem et Concratitius Papiniano ff. l. 17. dictus est, fiebatque ligneis cratibus insertis, seu asseribus arrectis transversisque in cratis modum. Vide infra. Dealbatus, in Euangelio et Actis. Directus, cuius extremitas parietem alterum attingit; Cicer. in Topicis, Omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere, vel solidum vel fornicatum. Hic ita attingebat communem, ut in literâ T. pendens in imum linea transversa superiorem attingit. Quare si vicinus fornicatum parietem ad communem adiunxerit, alter, qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix vitii fecerit. Confer Boet. in Topie. et vide Hottomannum l. 1. Observation. 24. Formaceus, vide Plin. d. l. Fornicatus, qui arcum habet: opponitur iolido, apud Cicer. in Topic. Internus, qui aedes intusdistinguit ac separat, oppositus ambienti, apud Grapaldum d. l. At Intergerinus, Festo l. 9. qui inter confines struitur, et quasi intergeritur; in Lexico Latin. Graec. Aedis B. Germani, τεῖχος ὁ δύο κτήσεις διορίζων. Vide Plin. l. 35. c. 12. Vitruvio est, qui communiter utriusque domus onera gerit ac sustinet, sic dictus, quod a vicinis exstructus velut intergerat, h. e. cummuniter gerendo sit. Vide quoque Corras. Miscellan. l. 4. c. 16. Lapideus, vide Grapaldum ubi supra. Lateritius, fuit olim ex lateribus durissimae soliditatis: utpote qui crudi sub Sole diutius permanserant, ut exsiccarentur. Cuiusmodi lateritiis parietibus excisum opus tectorium, propter excellentiam picturae, ligneis formis inclusum, Romam deportavisse, in Aedilitate, ad Comitium exornandum, Muraena et Varro legitur, apud Plin. ubi supra.Loricatus, memoratus Fr. Mario Grapaldo l. c. Marmoreus, similiter. Medianus, vide Goeddeum ad l. paries 157. num. 6. de verborum signif. Rudis dicebatur, nondum tectoriô opere inductus, vide 50. ff. deusufr. Solidus, opponitur fornicato, apud Cicer. in Topicis, l. c. diciturque is, qui a solo, continuo ductu, ad fastigium exurgit, sic ut nusquam suspendatur. Brissonius. Testaceus, qui fiebat ex latere cocto: cuiusmodi parietes etiam nunc in usu sunt etc. Coeterum Parietis adiuncta sunt, eodem Brissoniô docente, vetus, novus, idoneus: et Parietem aedificare, demoliri, reficere, meliorem aut deteriorem facere, phrases sunt Iureconsult. adhiberi solitae. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.